monumenta.ch > Augustinus > 18
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 2, XVII <<<     >>> XIX

Caput XVIII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Itaque habebo modum et ipsum Sallustium testem potius adhibebo, qui cum in laude Romanorum dixisset, unde nobis iste sermo ortus est: "Ius bonumque apud eos non legibus magis quam natura valebat", praedicans illud tempus, quo expulsis regibus incredibiliter civitas brevi aetatis spatio plurimum crevit, idem tamen in primo historiae suae libro atque ipso eius exordio fatetur etiam tunc, cum ad consules a regibus esset translata res publica, post parvum intervallum iniurias validiorum et ob eas discessionem plebis a patribus aliasque in Urbe dissensiones fuisse.
2 Nam cum optimis moribus et maxima concordia populum Romanum inter secundum et postremum bellum Carthaginiense commemorasset egisse causamque huius boni non amorem iustitiae, sed stante Carthagine metum pacis infidae fuisse dixisset (unde et Nasica ille ad reprimendam nequitiam servandosque istos mores optimos, ut metu vitia cohiberentur, Carthaginem nolebat everti): continuo subiecit idem Sallustius et ait: "At discordia et avaritia atque ambitio et cetera secundis rebus oriri sueta mala post Carthaginis excidium maxime aucta sunt," ut intellegeremus etiam ante<a> <et> oriri solere et augeri.
3 Unde subnectens cur hoc dixerit: "Nam iniuriae", inquit, "validiorum et ob eas discessio plebis a patribus aliaeque dissensiones domi fuere iam inde a principio, neque amplius quam regibus exactis, dum metus a Tarquinio et bellum grave cum Etruria positum est, aequo et modesto iure agitatum". Vides quem ad modum etiam illo tempore brevi, ut regibus exactis, id est eiectis, aliquantum aequo et modesto iure ageretur, metum dixit fuisse causam, quoniam metuebatur bellum, quod rex Tarquinius regno atque Urbe pulsus Etruscis sociatus contra Romanos gerebat.
4 Adtende itaque quid deinde contexat: "Dein", inquit, "servili imperio patres plebem exercere, de vita atque tergo regio more consulere, agro pellere et ceteris expertibus soli in imperio agere. Quibus saevitiis et maxime faenore oppressa plebes cum assiduis bellis tributum et militiam simul toleraret, armata montem sacrum atque Aventinum insedit, tumque tribunos plebis et alia iura sibi paravit. Discordiarum et certaminis utrimque finis fuit secundum bellum Punicum." Cernis ex quo tempore, id est parvo intervallo post reges exactos, quales Romani fuerint, de quibus ait: "Ius bonumque apud eos non legibus magis quam natura valebat." Porro si illa tempora talia reperiuntur, quibus pulcherrima atque optima fuisse praedicatur Romana res publica, quid iam de consequenti aetate dicendum aut cogitandum arbitramur, cum" paulatim mutata, ut eiusdem historici verbis utar, ex pulcherrima atque optima pessima ac flagitiosissima facta est," post Carthaginis videlicet, ut commemoravit, excidium?
5 Quae tempora ipse Sallustius quem ad modum breviter recolat et describat, in eius historia legi potest; quantis malis morum, quae secundis rebus exorta sunt, usque ad bella civilia demonstret esse perventum. "Ex quo tempore, ut ait, maiorum mores non paulatim ut antea, sed torrentis modo praecipitati, adeo iuventus luxu atque avaritia corrupta, ut merito dicatur genitos esse, qui neque ipsi habere possent res familiares neque alios pati." Dicit deinde plura Sallustius de Sullae vitiis ceteraque foeditate rei publicae, et alii scriptores in haec consentiunt, quamvis eloquio multum impari. Cernis tamen, ut opinor, et quisquis adverterit, facillime perspicit, conluvie morum pessimorum quo illa civitas prolapsa fuerit ante nostri superni regis adventum.
6 Haec enim gesta sunt non solum antequam Christus in carne praesens docere coepisset, verum etiam antequam de virgine natus esset. Cum igitur tot et tanta mala temporum illorum vel tolerabiliora superius, vel post eversam Carthaginem intoleranda et horrenda diis suis inputare non audeant, opiniones humanis mentibus, unde talia vitia siluescerent, astutia maligna inserentibus: cur mala praesentia Christo inputant, qui doctrina saluberrima et falsos ac fallaces deos coli vetat et istas hominum noxias flagitiosasque cupiditates divina auctoritate detestans atque condemnans his malis tabescenti ac labenti mundo ubique familiam suam sensim subtrahit, qua condat aeternam et non plausu vanitatis, sed iudicio veritatis gloriosissimam civitatem?



Augustinus, De Civitate Dei, Liber 2, XVII <<<     >>> XIX
monumenta.ch > Augustinus > 18